1 Paulus, vocatus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater.
2 Ecclesiæ Dei quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis ; cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
Ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro.
3 Gratia vobis et pax a Deo, Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu ;
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu.
5 Quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia ;
Quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia.
6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis.
7 Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi.
Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi.
8 Qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
Qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi.
9 Fidelis Deus, per quem vocati estis in societatem Filii ejus Jesu Christi, Domini nostri.
Fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri.
10 Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata ; sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
11 Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab iis qui sunt Chloes, quia contentiones sunt inter vos.
Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt.
12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli ; ego autem Apollo ; ego vero Cephæ ; ego autem Christi.
Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi.
13 Divisus est Christus ? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
Divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis.
14 Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium ;
Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium.
15 Ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
Ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis.
16 Baptizavi autem et Stephanæ domum ; ceterum nescio si quem alium baptizaverim,
Baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare, non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi.
Non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi.
18 Verbum enim crucis, pereuntibus quidem stultitia est ; iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est.
19 Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
Scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo.
20 Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus seculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
Ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi.
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt,
Quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt.
23 Nos autem prædicamus Christum crucifixum, Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam ;
Nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam.
24 Ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam ;
Ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.
25 Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus ; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
Quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus.
26 Videte enim vocationem vestram, fratres ; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles.
Videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles.
27 Sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes ; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia.
Sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia.
28 Et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret ;
Et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret.
29 Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
Ut non glorietur omnis caro in conspectu eius.
30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio ;
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio.
31 Ut, quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.
Ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.