11 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
Imitatores mei estote sicut et ego Christi.
2 Laudo autem vos, fratres, quod omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
Laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis.
3 Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est ; caput autem mulieris, vir ; caput vero Christi Deus.
Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus.
4 Omnis vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum.
5 Omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum ; unum enim est ac si decalvetur.
Omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur.
6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
Nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum.
7 Vir quidem non debet velare caput suum, quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
Vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est.
8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro ;
Non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro.
9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
Etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum.
10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
11 Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro, in Domino.
Verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino.
12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem ; omnia autem ex Deo.
Nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo.
13 Vos ipsi judicate ; decet mulierem non velatam orare Deum ?
Vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum.
14 Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi ;
Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi.
15 Mulier vero si comam nutriat, gloria est illi, quoniam capilli pro velamine ei dati sunt ?
Mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
16 Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesiæ Dei.
Si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei.
17 Hoc autem præcipio, non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
Hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis.
18 Primum quidem convenientibus vobis in Ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo ;
Primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo.
19 Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
Nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis.
20 Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est dominicam cœnam manducare ;
Convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare.
21 Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum. Et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
Unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est.
22 Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum ? aut Ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.
Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo.
23 Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem.
Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem.
24 Et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate ; hoc est corpus meum, pro vobis tradetur ; hoc facite in meam commemorationem.
Et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem.
25 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine ; hoc facite quotienscumque bibetis, in meam commemorationem.
Similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem.
26 Quotienscumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
Quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat.
27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
Itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini.
28 Probet autem seipsum homo ; et sic de pane illo edat, et de calice bibat ;
Probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat.
29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
Qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus.
30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
Ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi.
31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
Quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur.
32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
Dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur.
33 Itaque, fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
Itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate.
34 Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem cum venero disponam.
Si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.