2 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis ; sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum ;
Filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum.
2 Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris ; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
Et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.
3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus.
4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
Qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est.
5 Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est ; et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
Qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
6 Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
Qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.
7 Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus quod habuistis ab initio ; mandatum vetus est verbum quod audistis.
Carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis.
8 Iterum mandatum novum scribo vobis ; quod verum est et in ipso, et in vobis, quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet.
Iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet.
9 Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc.
10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
Qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est.
11 Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est ; et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.
Qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius.
12 Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.
Scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius.
13 Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.
Scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum.
14 Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis Patrem. Scribo vobis, juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
Scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum.
15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo ;
Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo.
16 Quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ ; quæ non est ex Patre, sed ex mundo est.
Quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est.
17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus ; qui autem facit voluntatem Dei, manet in æternum.
Et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum.
18 Filioli, novissima hora est ; et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt : unde scimus quia novissima hora est.
Filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est.
19 Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis ; nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum ; sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
Ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
20 Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.
Sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia.
21 Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
22 Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium.
Quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium.
23 Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet ; qui confitetur Filium, et Patrem habet.
Omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet.
24 Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat. Si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.
Vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis.
25 Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam.
Et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam.
26 Hæc scripsi vobis de his qui seducant vos.
Haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos.
27 Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis ; et non necesse habetis ut aliquis doceat vos ; sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et sicut docuit vos, manete in eo.
Et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo.
28 Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.
Et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius.
29 Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis qui facit justitiam, ex ipso natus est.
Si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.