4 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini, quia qui passus est in carne, desiit a peccatis,
Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis.
2 Ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne, vivat temporis.
Ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis.
3 Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus.
4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.
In quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes.
5 Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
Qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu.
7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
Omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.
8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum.
Ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum.
9 Hospitales invicem sine murmuratione ;
Hospitales invicem sine murmuratione.
10 Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei ; si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, cui est gloria et imperium in secula seculorum. Amen.
Si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen.
12 Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat ;
Carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat.
13 Sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.
Sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes.
14 Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis, quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.
Si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit.
15 Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor.
16 Si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine.
Si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine.
17 Quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei ; si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio ?
Quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio.
18 Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?
Et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit.
19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
Itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.