1 Paulus, apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei, Salvatoris nostri, et Christi Jesu, spei nostræ,
Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae.
2 Timotheo, dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu, Domino nostro.
Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,
Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent.
4 Neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis, quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.
Neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide.
5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta ;
Finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta.
6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
A quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium.
7 Volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
Volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant.
8 Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legitime utatur ;
Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur.
9 Sciens hoc, quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
Sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis.
10 Fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
Fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur.
11 Quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
Quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi.
12 Gratias ago ei qui me confortavit, Christo Jesu, Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio,
Gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio.
13 Qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus ; sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
Qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate.
14 Superabundavit autem gratia Domini nostri, cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.
Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu.
15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum.
16 Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.
Sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam.
17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo, honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen.
18 Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
Hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam.
19 Habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt ;
Habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt.
20 Ex quibus est Hymenæus et Alexander, quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.
Ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.