6 Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
Quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt ; sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.
Qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare.
3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ.
Si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae.
4 Superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum ; ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,
Superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae.
5 Conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.
Conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem.
6 Est autem quæstus magnus, pietas cum sufficientia.
Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
7 Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium quod nec auferre quid possumus.
Nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus.
8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
Habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus.
9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.
Nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem.
10 Radix enim omnium malorum est cupiditas ; quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
Radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
11 Tu autem, o homo Dei ! hæc fuge ; sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
Tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem.
12 Certa bonum certamen fidei ; apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
Certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
Praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem.
14 Ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile, usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,
Ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi.
15 Quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium ;
Quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium.
16 Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem ; quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest ; cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
Qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen.
17 Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) ;
Divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum.
18 Bene agere ; divites fieri in bonis operibus ; facile tribuere, communicare ;
Bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare.
19 Thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
Thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam.
20 O Timothee ! depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,
O Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae.
21 Quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.
Quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.