2 Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit ;
Nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit.
2 Sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
Sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine.
3 Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
Exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo.
4 Sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium, ita loquimur, non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
Sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra.
5 Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis ; neque in occasione avaritiæ : Deus testis est ;
Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est.
6 Nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
Nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis.
7 Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli ; sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos.
Cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos.
8 Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis.
Ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis.
9 Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis ; nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei.
Memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei.
10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte et juste, et sine querela, vobis qui credidistis, fuimus ;
Vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus.
11 Sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos),
Sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos.
12 Deprecantes vos et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.
Deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.
13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis.
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis.
14 Vos enim imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu ; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis,
Vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis.
15 Qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur ;
Qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur.
16 Prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper ; pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.
Prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem.
17 Nos autem, fratres, desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio ;
Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio.
18 Quoniam voluimus venire ad vos ; ego quidem Paulus, et semel, et iterum ; sed impedivit nos Satanas.
Quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas.
19 Quæ est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriæ ? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus ?
Quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius.
20 Vos enim estis gloria nostra et gaudium.
Vos enim estis gloria nostra et gaudium.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.