Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Final

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Thessalonicenses

(Versiculus)

5 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis ;

De temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis.

2 Ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.

Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet.

3 Cum enim dixerint : Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

Cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient.

4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat ;

Vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat.

5 Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.

Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum.

6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.

Igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus.

7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt ; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.

Qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt.

8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis ;

Nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis.

9 Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,

Quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum.

10 Qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.

Qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus.

11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.

Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis.

12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos ;

Rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos.

13 Ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum ; pacem habete cum eis.

Ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis.

14 Rogamus autem vos, fratres corripite inquietos ; consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

Rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes.

15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat ; sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.

Videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes.

16 Semper gaudete.

Semper gaudete.

17 Sine intermissione orate.

Sine intermissione orate.

18 In omnibus gratias agite ; hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu, in omnibus vobis.

In omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis.

19 Spiritum nolite extinguere.

Spiritum nolite extinguere.

20 Prophetias nolite spernere.

Prophetias nolite spernere.

21 Omnia autem probate, quod bonum est tenete.

Omnia autem probate quod bonum est tenete.

22 Ab omni specie mala abstinete vos.

Ab omni specie mala abstinete vos.

23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.

Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.

24 Fidelis est, qui vocavit vos ; qui etiam faciet.

Fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet.

25 Fratres, orate pro nobis.

Fratres orate pro nobis.

26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.

Salutate fratres omnes in osculo sancto.

27 Adjuro vos per Dominum, ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.

Adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus.

28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.

Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit