Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Corinthios

(Versiculus)

3 Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ?

Incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis.

2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus ;

Epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus.

3 Manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi ; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.

Manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus.

4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum ;

Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum.

5 Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis ; sed sufficientia nostra ex Deo est ;

Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est.

6 Qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti ; non littera, sed spiritu ; littera enim occidit, spiritus autem vivificat.

Qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat.

7 Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi, propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur ;

Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur.

8 Quomodo non magis ministratio spiritus erit in gloria ?

Quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria.

9 Nam si ministratio damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.

Nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria.

10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.

Nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam.

11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est, multo magis quod manet, in gloria est,

Si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est.

12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur ;

Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur.

13 Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in faciem ejus, quod evacuatur ;

Et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur.

14 Sed obtusi sunt sensus eorum ; usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione veteris Testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur).

Sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur.

15 Sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum ;

Sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum.

16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.

Cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen.

17 Dominus autem Spiritus est ; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.

Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas.

18 Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritus.

Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit