11 Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ ! sed et supportare me.
Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me.
2 Æmulor enim vos Dei æmulatione, despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
Aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate quæ est in Christo.
Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo.
4 Nam si iis, qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus ; aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis ; aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini.
Nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini.
5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis apostolis.
Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis.
6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
Et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis.
7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ?
Aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis.
8 Alias Ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
Alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
9 Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui ; nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia ; et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
Et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
10 Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.
Est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae.
11 Quare ? Quia non diligo vos ? Deus scit.
Quare quia non diligo vos Deus scit.
12 Quod autem facio, et faciam, ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
Quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos.
13 Nam ejusmodi pseudoapostoli, sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
Nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi.
14 Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
Et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ ; quorum finis erit secundum opere ipsorum.
Non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum.
16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
Iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier.
17 Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.
Quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae.
18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.
Quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor.
19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
Libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes.
20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.
Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit.
21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico), audeo et ego.
Secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego.
22 Hebræi sunt, et ego. Israelitæ sunt, et ego. Semen Abrahæ sunt, et ego.
Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego.
23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
Ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter.
24 A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
A Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi.
25 Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui ;
Ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui.
26 In itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus ;
In itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus.
27 In labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate.
In labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate.
28 Præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum.
Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum.
29 Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?
Quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror.
30 Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt gloriabor.
Si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor.
31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in secula, scit quod non mentior.
Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior.
32 Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet ;
Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet.
33 Et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.
Et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.