3 Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem,
Hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem.
2 Ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris.
Ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris.
3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
Hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes.
4 Dicentes : Ubi est promissio, aut adventus ejus ? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
Dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae.
5 Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo ;
Latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo.
6 Per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus periit.
Per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit.
7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii et perditionis impiorum hominum.
Caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum.
8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
Unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant ; sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
Non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti.
10 Adveniet autem dies Domini ut fur ; in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur,
Adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur.
11 Cum igitur hæc omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus,
Cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus.
12 Exspectantes et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent ?
Expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent.
13 Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
Novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat.
14 Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace ;
Propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace.
15 Et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini ; sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis ;
Et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis.
16 Sicut et in omnibus epistolis, loquens in eis de his ; in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
Sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem.
17 Vos igitur, fratres, præscientes, custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate.
Vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate.
18 Crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria, et nunc, et in diem æternitatis. Amen.
Crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.