Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Final

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Timotheum

(Versiculus)

4 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus,

Testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius.

2 Prædica verbum : insta opportune, importune ; argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.

Praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina.

3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt ; sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus ;

Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus.

4 Et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

Et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur.

5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.

Tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple.

6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.

Ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat.

7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.

Bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi.

8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex ; non solum autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus.  n

In reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius.

9 Festina ad me venire cito ; Demas enim me reliquit, diligens hoc seculum, et abiit Thessalonicam ;

Festina venire ad me cito Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam.

10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.

Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam.

11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.

Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium.

12 Tychicum autem misi Ephesum.

Tychicum autem misi Ephesum.

13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.

Paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas.

14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit ; reddet illi Dominus secundum opera ejus ;

Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius.

15 Quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris.

Quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris.

16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt ; non illis imputetur.

In prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur.

17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes ; et liberatus sum de ore leonis.

Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis.

18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo, et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen.

19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.

Saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum.

20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.

Festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes.

22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.

Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit