2 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum,
Rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum.
2 Ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
Ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini.
3 Ne quis vos seducat ullo modo, quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis,
Ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis.
4 Qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus.
Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus.
5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ?
Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis.
6 Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
Nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat.
7 Nam mysterium jam operatur iniquitatis ; tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
Et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui.
8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum ;
Eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus.
9 Cujus est adventus secundum operationem Satanæ, in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
Et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
10 Et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
Ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio.
11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio,
Ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati.
12 Ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati,
Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis.
13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis ;
Ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.
14 In qua et vocavit vos per Evangelium nostrum, in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.
Itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram.
15 Itaque, fratres, state, et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia.
16 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
Exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.
17 Exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.