1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito, et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,
Apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni.
2 Qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quæcumque vidit.
Qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit.
3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea quæ in ea scripta sunt ; tempus enim prope est.
Beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est.
4 Joannes, septem Ecclesiis quæ sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est ; et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt ;
Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt.
5 Et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ ; qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
Et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
6 Et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo ; ipsi gloria, et imperium in secula seculorum. Amen.
Et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen.
7 Ecce venit cum nubibus ; et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt ; et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam. Amen.
Ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen.
8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est, Omnipotens.
Ego sum α et ω principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens.
9 Ego Joannes, frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu, fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu.
Ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu.
10 Fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tanquam tubæ,
Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae.
11 Dicentis : Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ.
Dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam.
12 Et conversus sum, ut viderem vocem quæ loquebatur mecum ; et conversus vidi septem candelabra aurea ;
Et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea.
13 Et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea ;
Et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream.
14 Caput autem ejus et capilli erant candidi tanquam lana alba, et tanquam nix, et oculi ejus tanquam flamma ignis ;
Caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis.
15 Et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti ; et vox illius tanquam vox aquarum multarum ;
Et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum.
16 Et habebat in dextera sua stellas septem ; et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat ; et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.
Et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus ; et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere, ego sum primus et novissimus,
Et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus.
18 Et vivus, et fui mortuus ; et ecce sum vivens in secula seculorum, et habeo claves mortis et inferni.
Et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni.
19 Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc.
Scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec.
20 Sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellæ, angeli sunt septem Ecclesiarum ; et candelabra septem, septem Ecclesiæ sunt.
Sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.