3 Et angelo Ecclesiæ Sardis scribe : Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas : Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
Et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es.
2 Esto vigilans, et confirma cetera, quæ moritura erant ; non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
Esto vigilans et confirma cetera quae moritura erant non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
3 In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et pœnitentiam age ; si ergo non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.
4 Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua ; et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt.
5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitæ, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.
Qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.
6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
7 Et angelo Philadelphiæ Ecclesiæ scribe : Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David ; qui aperit, et nemo claudit ; claudit, et nemo aperit :
Et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et cludit et nemo aperit.
8 Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.
Scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest cludere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum.
9 Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur. Ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos ; et scient quia ego dilexi te.
Ecce dabo de synagoga Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te.
10 Quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego servabo te ab hora tentationis, quæ ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
Quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra.
11 Ecce venio cito ; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam.
12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius, et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, novæ Jerusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.
Qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novum.
13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
14 Et angelo Laodiciæ Ecclesiæ scribe : Hæc dicit Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei :
Et angelo Laodiciae ecclesiae scribe haec dicit Amen testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei.
15 Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus ; utinam frigidus esses, aut calidus !
Scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus utinam frigidus esses aut calidus.
16 Sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo.
Sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus incipiam te evomere ex ore meo.
17 Quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo ; et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.
Quia dicis quod dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus.
18 Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias ; et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ ; et collyrio inunge oculos tuos, ut videas.
Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum ut locuples fias et vestimentis albis induaris et non appareat confusio nuditatis tuae et collyrio inungue oculos tuos ut videas.
19 Ego quos amo, arguo et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.
Ego quos amo arguo et castigo aemulare ergo et paenitentiam age.
20 Ecce sto ad ostium, et pulso ; si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum et cœnabo cum illo, et ipse mecum.
Ecce sto ad ostium et pulso si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum.
21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo ; sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.
Qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.