10 Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo, amictum nube, et iris in capite ejus ; et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tanquam columnæ ignis ;
Et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube et iris in capite eius et facies eius erat ut sol et pedes eius tamquam columna ignis.
2 Et habebat in manu sua libellum apertum, et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram ;
Et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram.
3 Et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit ; et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
Et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas.
4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram ; et audivi vocem de cælo dicentem mihi : Signa quæ locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere.
Et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi vocem de caelo dicentem signa quae locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere.
5 Et angelus quem vidi stantem super mare, et super terram, levavit manum suam ad cælum,
Et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad caelum.
6 Et juravit per viventem in secula seculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt, et terram, et ea quæ in ea sunt : et mare, et ea quæ in eo sunt : Quia tempus non erit amplius ;
Et iuravit per viventem in saecula saeculorum qui creavit caelum et ea quae in illo sunt et terram et ea quae in ea sunt et mare et quae in eo sunt quia tempus amplius non erit.
7 Sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
Sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
8 Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem : Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare et super terram.
Et vox quam audivi de caelo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram.
9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum ; et dixit mihi : Accipe librum, et devora illum ; et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tanquam mel.
Et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum, et erat in ore meo tanquam mel dulce ; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus ;
Et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus.
11 Et dixit mihi : Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.
Et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et gentibus et linguis et regibus multis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.