13 Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiæ.
Et vidi de mare bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem et super cornua eius decem diademata et super capita eius nomina blasphemiae.
2 Et bestia, quam vidi, similis erat pardo ; et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis ; et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.
Et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam.
3 Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis ejus curata est ; et admirata est universa terra post bestiam.
Et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam.
4 Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiæ ; et adoraverunt bestiam, dicentes : Quis similis bestiæ ? Et quis poterit pugnare cum ea ?
Et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea.
5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias ; et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.
Et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo.
6 Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant.
Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant.
7 Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos ; et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem ;
Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem.
8 Et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ Agni qui occisus est ab origine mundi.
Et adorabunt eum omnes qui inhabitant terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae agni qui occisus est ab origine mundi.
9 Si quis habet aurem, audiat.
Si quis habet aurem audiat.
10 Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet ; qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia et fides sanctorum.
Qui in captivitatem in captivitatem vadit qui in gladio occiderit oportet eum gladio occidi hic est patientia et fides sanctorum.
11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco.
Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra et habebat cornua duo similia agni et loquebatur sicut draco.
12 Et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus ; et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis.
Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu eius et facit terram et inhabitantes in eam adorare bestiam primam cuius curata est plaga mortis.
13 Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de cælo descendere in terram in conspectu hominum.
Et fecit signa magna ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum.
14 Et seduxit habitantes in terra, propter signa quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet plagam gladii, et vixit.
Et seducit habitantes terram propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae quae habet plagam gladii et vixit.
15 Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiæ, et ut loquatur imago bestiæ, et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur.
Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae ut et loquatur imago bestiae et faciat quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur.
16 Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos, habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis ;
Et faciet omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos habere caracter in dextera manu aut in frontibus suis.
17 Et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiæ, aut numerum nominis ejus.
Et ne quis possit emere aut vendere nisi qui habet caracter nomen bestiae aut numerum nominis eius.
18 Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiæ ; numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.
Hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.