Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Apocalypsis

(Versiculus)

17 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens : Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas ;

Et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multas.

2 Cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus ;

Cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius.

3 Et abstulit me in spiritu in desertum ; et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem.

Et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem.

4 Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus.

Et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius.

5 Et in fronte ejus nomen scriptum : Mysterium ; Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terræ.

Et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae.

6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu ; et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.

Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.

7 Et dixit mihi angelus : Quare miraris ? Ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem.

Et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et decem cornua.

8 Bestia quam vidisti, fuit, et non est ; et ascensura est de abysso, et in interitum ibit ; et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est.

Bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est.

9 Et hic est sensus, qui habet sapientiam ; Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet ; et reges septem sunt.

Et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt.

10 Quinque ceciderunt ; unus est, et alius nondum venit ; et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.

Quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere.

11 Et bestia, quæ erat, et non est, et ipsa octava est, et de septem est, et in interitum vadit.

Et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vadit.

12 Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt ; sed potestatem tanquam reges una hora accipient post bestiam.

Et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam.

13 Hi unum consilium habent, et virtutem et potestatem suam bestiæ tradent.

Hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt.

14 Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum ; et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.

Hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles.

15 Et dixit mihi : Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt, et gentes, et linguæ.

Et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguae.

16 Et decem cornua quæ vidisti in bestia, hi odient fornicariam ; et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.

Et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt et ipsam igni concremabunt.

17 Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi, ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei.

Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei.

18 Et mulier quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.

Et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super reges terrae.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit