Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Actus Apostolorum

(Versiculus)

4 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,

Loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei.

2 Dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis ;

Dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis.

3 Et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum, erat enim jam vespera.

Et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera.

4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt ; et factus est numerus virorum quinque millia.

Multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia.

5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ in Jerusalem,

Factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem.

6 Et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali ;

Et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali.

7 Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?

Et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos.

8 Tunc repletus Spiritu sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :

Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores [audite.]

9 Si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,

Si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est.

10 Notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel, quia in nomine Domine nsotri, Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste asstat coram vobis sanus.

Notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus.

11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli ;

Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli.

12 Et non est in alio aliquo salus ; nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oportet nos salvos fieri.

Et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri.

13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur ; et cognoscebant eos, quoniam cum Jesu fuerant ;

Videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant.

14 Hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.

Hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere.

15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere, et conferebant ad invicem,

Iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem.

16 Dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus in Jerusalem ; manifestum est, et non possumus negare.

Dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare.

17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.

Sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.

18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu.

Et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu.

19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate ;

Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate.

20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus, non loqui.

Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui.

21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.

At illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat.

22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum fuerat signum istud sanitatis.

Annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis.

23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.

Dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.

24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt ;

Qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt.

25 Qui Spiritu sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?

Qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania.

26 Adstiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.

Adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius.

27 Convenerunt enim vere in civitate ista, adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel,

Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel.

28 Facere quæ manus tua et consilium decreverunt fieri.

Facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri.

29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,

Et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum.

30 In eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.

In eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu.

31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati ; et repleti sunt omnes Spiritu sancto ; et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

Et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

32 Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una ; nec quisquam, eorum quæ possidebant, aliquid suum esse dicebat ; sed erant illis omnia communia.

Multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia.

33 Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi, Domini nostri ; et gratia magna erat in omnibus illis.

Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis.

34 Neque enim quisquam egens erat inter illos, quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, afferebant pretia eorum quæ vendebant.

Neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant.

35 Et ponebant ante pedes apostolorum ; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.

Et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat.

36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis (quod est interpretatum filius consolationis), levites, Cyprius genere.

Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere.

37 Cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes apostolorum.

Cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit