16 Pervenit autem in Derben et Lystram, et ecce discipulus quidam erat ibi, nomine Timotheus, filius mulieris judææ fidelis, patre gentili,
Pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili.
2 Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
Huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres.
3 Hunc voluit Paulus secum proficisci ; et assumens circumcidit eum, propter Judæos qui erant in illis locis ; sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
Hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset.
4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quæ erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Jerosolymis.
Cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis.
5 Et Ccclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabant numero quotidie.
Et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie.
6 Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia.
Transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia.
7 Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire Bithyniam ; et non permisit eos Spiritus Jesu.
Cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu.
8 Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem,
Cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem.
9 Et visio per noctem Paulo ostensa est : Vir Macedo quidam erat stans, et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
Et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos.
10 Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
Ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis.
11 Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim ;
Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim.
12 Et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
Et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes.
13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse ; et sedentes loquebamur mulieribus, quæ convenerant.
Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant.
14 Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit ; cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.
Et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo.
15 Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et cœgit nos.
Cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos.
16 Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum Pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando.
Factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.
17 Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat, dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis.
18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
Hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora.
19 Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes :
Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes.
20 Et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi,
Et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei.
21 Et annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani.
Et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani.
22 Et concurrit plebs adversus eos, et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi.
Et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi.
23 Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
Et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
24 Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
Qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum in ligno.
25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum ; et audiebant eos, qui in custodia erant.
Media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant.
26 Subito vero terræ motus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia, et universorum vincula soluta sunt.
Subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt.
27 Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos.
Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos.
28 Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris ; universi enim hic sumus.
Clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus.
29 Petitoque lumine, introgressus est ; et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes ;
Petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae.
30 Et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?
Et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam.
31 At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum ; et salvus eris tu, et domus tua.
At illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua.
32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius.
33 Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum, et baptizatus est ipse, et omnes ejus continuo.
Et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo.
34 Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum, omni domo sua, credens Deo.
Cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.
35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos.
Et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos.
36 Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini ; nunc igitur exeuntes, ite in pace.
Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace.
37 Paulus autem dixit eis : Cæsos nos publice, indemnatos, homines Romanos, miserunt in carcerem, et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita ; sed veniant,
Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant.
38 Et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent ;
Et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent.
39 Et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur urbe.
Et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem.
40 Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam ; et visis fratribus, consolati sunt eos, et profecti sunt.
Exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.