Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Actus Apostolorum

(Versiculus)

20 Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.

Postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus Eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam.

2 Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam ;

Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam.

3 Ubi cum fecisset menses tres, factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam, habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.

Ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.

4 Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus, et Gaius Derbeus, et Timotheus ; Asiani vero Tychicus et Trophimus.

Comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus.

5 Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade.

Hii cum praecessissent sustinebant nos Troade.

6 Nos vero navigavimus, post dies Azymorum, a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.

Nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem.

7 Una autem sabbati, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.

In una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem.

8 Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo ubi eramus congregati.

Erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati.

9 Sedens autem quidam adolescens, nomine Eutychus, super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, du tus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus.

Sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus.

10 Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum ; et complexus, dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.

Ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est.

11 Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.

Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est.

12 Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.

Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime.

13 Nos autem ascendentes navem, enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum ; sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.

Nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.

14 Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mytilenem.

Cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen.

15 Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium ; et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.

Et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum.

16 Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia, festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.

Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis.

17 A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu Ecclesiæ ;

A Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae.

18 Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim ;

Qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim.

19 Serviens Domino cum omni humilitate, et lacrymis, et tentationibus quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum ;

Serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum.

20 Quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis, et docerem vos publice, et per domos,

Quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos.

21 Testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.

Testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum.

22 Et nunc ecce alligatus ego Spiritu, vado in Jerusalem, quæ in ea eventura sint mihi ignorans ;

Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans.

23 Nisi quod Spiritus sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens : Quoniam vincula et tribulationes me manent.

Nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent.

24 Sed nihil horum vereor, nec facio animam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.

Sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei.

25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam, vos omnes per quos transivi prædicans regnum Dei.

Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei.

26 Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.

Quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium.

27 Non enim subterfugi, quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis.

Non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis.

28 Attendite vobis, et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.

Adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo.

29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos, non parcentes gregi ;

Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi.

30 Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.

Et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se.

31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrum.

Propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum.

32 Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.

Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus.

33 Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi,

Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi.

34 Sicut ipsi scitis, quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ.

Ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae.

35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare quam accipere.

Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere.

36 Et cum hæc dixisset, positis genibus suis, oravit cum omnibus illis.

Et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit.

37 Magnus autem fletus factus est omnium ; et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,

Magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum.

38 Dolentes maxime in verbo quo dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

Dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit