Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Actus Apostolorum

(Versiculus)

26 Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temet ipso. Tunc Paulus, extenta manu, cœpit rationem reddere :

Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere.

2 De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum, apud te cum sim defensurus me hodie,

De omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie.

3 maxime te sciente omnia quæ apud Judæos sunt consuetudines et quæstiones propter quod obsecro patienter me audias

Maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias.

4 Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi ;

Et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei.

5 Præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere), quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus.

Praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus.

6 Et nunc in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus,

Et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus.

7 In quam duodecim tribus nostræ, nocte ac die deservientes sperant devenire ; de qua spe accusor a Judæis, rex,

In quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex.

8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ?

Quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat.

9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,

Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere.

10 Quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta ; et cum occiderentur, detuli sententiam.

Quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam.

11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare ; et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.

Et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates.

12 In quibus dum irem Damascum, cum potestate et permissu principum sacerdotum,

In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum.

13 Die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis, circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.

Die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant.

14 Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? Durum est tibi contra stimulum calcitrare.

Omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare.

15 Ego autem dixi : Quis es, Domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris.

Ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris.

16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos ; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi ;

Sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi.

17 Eripiens te de populo, et gentibus in quas nunc ego mitto te,

Eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te.

18 Aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.

Aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me.

19 Unde rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni ;

Unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis.

20 Sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes.

Sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes.

21 Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.

Hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere.

22 Auxilio autem adjutus Dei, usque in hodiernum diem sto testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quæ prophetæ locuti sunt futura esse, et Moyses,

Auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses.

23 Si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.

Si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus.

24 Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis, Paule, multæ te litteræ ad insaniam convertunt.

Haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt.

25 At Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste ; sed veritatis et sobrietatis verba loquor.

At Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor.

26 Scit enim de his rex ad quem et constanter loquor ; latere enim eum nihil horum arbitror ; neque enim in angulo quicquam horum gestum est.

Scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est.

27 Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis.

Credis rex Agrippa prophetis scio quia credis.

28 Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri.

Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri.

29 Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt, hodie fieri tales qualis et ego sum, exceptis vinculis his.

Et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his.

30 Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis.

Et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis.

31 Et cum secessissent loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste.

Et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste.

32 Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem.

Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit