6 Filii, obedite parentibus vestris in Domino, hoc enim justum est.
Filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum.
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione,
Honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione.
3 Ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
Ut bene sit tibi et sis longevus super terram.
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros ; sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore, et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo ;
Servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo.
6 Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes ; sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo.
7 Cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus ;
Cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus.
8 Scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
Scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber.
9 Et vos, domini, eadem facite illis, remittentes minas ; scientes quia et illorum, et vester Dominus est in cælis, et personarum acceptio non est apud eum.
Et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum.
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
De cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius.
11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.
Induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli.
12 Quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia, nequitiæ in cælestibus.
Quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
Propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ ;
State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae.
15 Et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis ;
Et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis.
16 In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere.
In omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere.
17 Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
Et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei.
18 Per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu ; et in ipso vigilantes in omni instantia, et obsecratione pro omnibus sanctis.
Per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis.
19 Et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii,
Et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii.
20 Pro quo legatione fungor in catena ; ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
Pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui.
21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino ;
Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino.
22 Quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
Quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra.
23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre, et Domino Jesu Christo.
Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo.
24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.