Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Philippenses

(Versiculus)

2 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis ;

Si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes.

2 Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,

Implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes.

3 Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes ;

Nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes.

4 Non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

Non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum.

5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu,

Hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu.

6 Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo ;

Qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo.

7 Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

Sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo.

8 Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis.

9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen,

Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen.

10 Ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium, et infernorum,

Ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum.

11 Et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

Et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.

12 Itaque, carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

Itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini.

13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate.

Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate.

14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus,

Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus.

15 Ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione, in medio nationis pravæ et perversæ, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo ;

Ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.

16 Verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.

Verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.

17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis ;

Sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis.

18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

Id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi.

19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt ;

Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt.

20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.

Neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.

21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.

Omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu.

22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.

Experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.

23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.

Hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt.

24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.

Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.

25 Necessarium autem existimavi, Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos ;

Necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos.

26 Quoniam quidem omnes vos desiderabat, et mœstus erat propterea quod audieratis illum infirmatum ;

Quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum.

27 Nam et infirmatus est usque ad mortem ; sed Deus misertus est ejus ; non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

Nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem.

28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

Festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim.

29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;

Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote.

30 Quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam, ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

Quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit