Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Final

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Philippenses

(Versiculus)

4 Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea, sic state in Domino, carissimi.

Itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi.

2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.

Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino.

3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas quæ mecum laboraverunt in Evangelio, cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.

Etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae.

4 Gaudete in Domino semper ; iterum dico, gaudete.

Gaudete in Domino semper iterum dico gaudete.

5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus ; Dominus prope est.

Modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope.

6 Nihil solliciti sitis ; sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione, petitiones vestræ innotescant apud Deum.

Nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.

7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.

Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu.

8 De cetero, fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.

De cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate.

9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite ; et Deus pacis erit vobiscum.

Quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum.

10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis ; occupati autem eratis.

Gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis.

11 Non quasi propter penuriam dico ; ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.

Non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse.

12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) ; et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.

Scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.

13 Omnia possum in eo qui me confortat.

Omnia possum in eo qui me confortat.

14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.

Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae.

15 Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli,

Scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli.

16 Quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.

Quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis.

17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.

Non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram.

18 Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis, odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

Habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo.

19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum, secundum divitias suas, in gloria in Christo Jesu.

Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.

20 Deo autem et Patri nostro gloria in secula seculorum. Amen.

Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen.

21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.

Salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres.

22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.

Salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt.

23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit