Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Galatas

(Versiculus)

2 Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.

Deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito.

2 Ascendi autem secundum revelationem ; et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse, ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.

Ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.

3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi ;

Sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi.

4 Sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.

Sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent.

5 Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos ;

Quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos.

6 Ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest ; Deus personam hominis non accipit) ; mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.

Ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt.

7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis ;

Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis.

8 (Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) ;

Qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes.

9 Et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis ; ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem ;

Et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem.

10 Tantum ut pauperum memores essemus ; quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

Tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

11 Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.

Cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat.

12 Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat ; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.

Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant.

13 Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.

Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione.

14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice, quomodo gentes cogis judaizare ?

Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare.

15 Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.

Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores.

16 Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi, et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis, propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.

Scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.

17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.

Quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit.

18 Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico, prævaricatorem me constituo.

Si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo.

19 Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam ; Christo confixus sum cruci ;

Ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci.

20 Vivo autem, jam non ego ; vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

Vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me.

21 Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

Non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit