3 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostræ, Jesum ;
Unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum.
2 Qui fidelis est ei qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
Qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius.
3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
Amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam.
4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo ; qui autem omnia creavit, Deus est.
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus.
5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tanquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant ;
Et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant.
6 Christus vero tanquam filius in domo sua ; quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus.
Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus.
7 Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis.
8 Nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto,
Nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto.
9 Ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt, et viderunt opera mea
Ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea.
10 Quadraginta annis ; propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde ; ipsi autem non cognoverunt vias meas ;
Quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas.
11 Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
Sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam.
12 Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo ;
Videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo.
13 Sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
Sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus ;
Participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus.
15 Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
Dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione.
16 Quidam enim audientes exacerbaverunt ; sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.
Quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen.
17 Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?
Quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto.
18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?
Quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt.
19 Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.