9 Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum seculare.
Habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare.
2 Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.
Tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta.
3 Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum,
Post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum.
4 Aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti ;
Aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti.
5 Superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium ; de quibus non est modo dicendum per singula.
Superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula.
6 His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes ;
His vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes.
7 In secundo autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia ;
In secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia.
8 Hoc significante Spiritu sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum ;
Hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum.
9 Quæ parabola est temporis instantis, juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
Quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem.
10 Et variis baptismatibus, et justitiis carnis, usque ad tempus correctionis impositis.
Solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis.
11 Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, id est, non hujus creationis ;
Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis.
12 Neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem, introivit semel in sancta, æterna redemptione inventa.
Neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa.
13 Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus, inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis.
14 Quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi !
Quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
15 Et ideo novi testamenti mediator est, ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt, æternæ hereditatis.
Et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis.
16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris,
Ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris.
17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est, alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
Testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est.
18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
Unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est.
19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum, cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
Lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit.
20 Dicens : Hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus.
Dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus.
21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit ;
Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur, et sine sanguinis effusione non fit remissio.
Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio.
23 Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari ; ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.
Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.
Non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.
24 Non enim in manufacta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum ; sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis ;
Non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.
25 Neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno ;
Neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno.
26 Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi, nunc autem semel in consummatione seculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit.
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium,
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium.
28 Sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata ; secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
Sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.