7 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam ; non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.
Post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam Scenopegia. ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere.
2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.
Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia.
3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
Dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis.
4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse ; si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo.
5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.
Neque enim fratres eius credebant in eum.
6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit ; tempus autem vestrum semper est paratum.
Dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum.
7 Non potest mundus odisse vos ; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quod opera ejus mala sunt.
Non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt.
8 Vos ascendite ad diem festum hunc ; ego autem non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est.
Vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est.
9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
Haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea.
10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto.
11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?
Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille.
12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
Et murmur multus de eo erat in turba.
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo, propter metum Judæorum.
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
Iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat.
15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?
Et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit.
16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
Respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me.
17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
Si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar.
18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
Qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est.
19 Nonne Moyses dedit vobis legem ? et nemo ex vobis facit legem.
Nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem.
20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes ; quis te quæret interficere ?
Quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere.
21 Respondit Jesus, et dixit eis : Unum opus fecit, et omnes miramini.
Respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini.
22 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus) ; et in sabbato circumciditis hominem.
Propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato hominem.
23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?
Si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato.
24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
Nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate.
25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?
Dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere.
26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?
Et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus.
27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
Sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit.
28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis ; et a meipso non veni ; sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis.
Clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis.
29 Ego scio eum, quia ab ipso sum ; et ipse me misit.
Ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit.
30 Quærebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
Quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius.
31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?
De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit.
32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc, et miserunt principes et pharisæi ministros, ut apprehenderent eum.
Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum.
33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum ; et vado ad eum qui me misit.
Dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me.
34 Quæretis me, et non invenietis ; et ubi ego sum, vos non potestis venire.
Quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire.
35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?
Dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes.
36 Quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis ; et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
Quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire.
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat, dicens : Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.
In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat.
38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
Qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum ; nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.
Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta.
41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?
Alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit.
42 Nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?
Nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus.
43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum ; sed nemo misit super eum manus.
Quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus.
45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?
Venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum.
46 Responderunt ministri : Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
Responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo.
47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?
Responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis.
48 Numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?
Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis.
49 Sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
Sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt.
50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :
Dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis.
51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?
Numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat.
52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
Responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit.
53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.