Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Johannem

(Versiculus)

13 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.

Ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos.

2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ,

Et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis.

3 Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit,

Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit.

4 Surgit a cæna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.

Surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se.

5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.

Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus.

6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?

Venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes.

7 Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo scies autem postea.

Respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea.

8 Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.

Dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum.

9 Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.

Dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput.

10 Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.

Dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes.

11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.

Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes.

12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?

Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis.

13 Vos vocatis me : Magister, et Domine ; et bene dicitis ; sum etenim.

Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim.

14 Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.

Si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes.

15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.

Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis.

16 Amen, amen dico vobis : Non est servus major domino suo ; neque apostolus major est eo qui misit illum.

Amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum.

17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.

Si haec scitis beati eritis si feceritis ea.

18 Non de omnibus vobis dico ; ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.

Non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum.

19 Amodo dico vobis, priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.

Amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum.

20 Amen, amen dico vobis : Qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.

Amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit.

21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.

Cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me.

22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.

Aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret.

23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.

Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus.

24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?

Innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit.

25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?

Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est.

26 Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.

Respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis.

27 Et post buccellam, introivit in eum satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.

Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius.

28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.

Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.

29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea, quæ opus sunt nobis ad diem festum ; aut egenis ut aliquid daret.

Quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret.

30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.

Cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox.

31 Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.

Cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo.

32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso ; et continuo clarificabit eum.

Si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum.

33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis : Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.

Filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo.

34 Mandatum novum do vobis : Ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.

Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem.

35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.

In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem.

36 Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado, non potes me modo sequi ; sequeris autem postea.

Dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea.

37 Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam.

Dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam.

38 Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? Amen, amen dico tibi : Non cantabit gallus, donec ter me neges.

Respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit