15 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
Ego sum vitis vera et Pater meus agricola est.
2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum ; et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat.
3 Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite ; sic nec vos, nisi in me manseritis.
Manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis.
5 Ego sum vitis, vos palmites ; qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum ; quia sine me nihil potestis facere.
Ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere.
6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
Si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent.
7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis.
8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
In hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli.
9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
Sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea.
10 Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
Si praecepta mea manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
11 Hæc locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur.
12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos.
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
14 Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis.
15 Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis.
16 Non vos me elegistis ; sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat ; ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
Non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis.
17 Hæc mando vobis, ut diligatis invicem.
Haec mando vobis ut diligatis invicem.
18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
Si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit.
19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret ; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus.
20 Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : Non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
Mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt.
21 Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me.
Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me.
22 Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent ; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
23 Qui me odit, et Patrem meum odit.
Qui me odit et Patrem meum odit.
24 Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent ; nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum.
Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.
Sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis.
26 Cum autem venerit Paraclitus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.
Cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me.
27 Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
Et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.