21 Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic :
Postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic.
2 Erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.
Erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo.
3 Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim ; et illa nocte nihil prendiderunt.
Dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt.
4 Mane autem facto, stetit Jesus in littore ; non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.
Mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est.
5 Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non.
Dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non.
6 Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo ; et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.
Dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
7 Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus), et misit se in mare.
Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare.
8 Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.
Alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium.
9 Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
Ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem.
10 Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
Dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc.
11 Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete.
12 Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes quia Dominus est.
Dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset.
13 Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
Et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter.
14 Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis.
Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis.
15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
Cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos.
16 Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
Dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos.
17 Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti : tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas.
Dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas.
18 Amen, amen dico tibi : Cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
Amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis.
19 Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me.
20 Conversus Petrus, vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in cæna super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ?
Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te.
21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ?
Hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid.
22 Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere.
Dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere.
23 Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur ; sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ?
Exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te.
24 Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, et scripsit hæc ; et scimus quia verum est testimonium ejus.
Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius.
25 Sunt autem et alia multa, quæ fecit Jesus, quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.
Sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.