Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Lucam

(Versiculus)

10 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam, in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.

Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus.

2 Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

Et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem.

3 Ite ; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.

Ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.

4 Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.

Nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis.

5 In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui.

In quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui.

6 Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra ; sin autem, ad vos revertetur.

Et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur.

7 In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt ; dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.

In eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum.

8 Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis.

Et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis.

9 Et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.

Et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei.

10 In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :

In quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite.

11 Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos ; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.

Etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei.

12 Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.

Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati.

13 Væ tibi, Corozain ! væ tibi, Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.

Vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent.

14 Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.

Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.

15 Et tu, Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.

Et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris.

16 Qui vos audit, me audit ; et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.

Qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit.

17 Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.

Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo.

18 Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.

Et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem.

19 Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici ; et nihil vobis nocebit.

Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit.

20 Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subjiciuntur ; gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.

Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis.

21 In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto, et dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam, Pater, quoniam sic placuit ante te.

In ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te.

22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater ; et quis sit Pater, nisi Filius ; et cui voluerit Filius revelare.

Omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.

23 Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi, qui vident quæ vos videtis.

Et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis.

24 Dico enim vobis, quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt ; et audire quæ auditis, et non audierunt.

Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt.

25 Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?

Et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo.

26 At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?

At ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis.

27 Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua ; et proximum tuum sicut teipsum.

Ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum.

28 Dixitque illi : Recte respondisti ; hoc fac, et vives.

Dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives.

29 Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?

Ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus.

30 Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis, abierunt semivivo relicto.

Suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto.

31 Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via ; et viso illo, præterivit.

Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit.

32 Similiter et levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.

Similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit.

33 Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum ; et videns eum, misericordia motus est.

Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est.

34 Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum, et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.

Et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit.

35 Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe ; et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero, reddam tibi.

Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi.

36 Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?

Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones.

37 At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.

At ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter.

38 Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum, et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam ;

Factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam.

39 Et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.

Et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.

40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium ; quæ stetit et ait : Domine, non est tibi curæ, quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.

Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet.

41 Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,

Et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima.

42 Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.

Porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit