13 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
2 Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ?
Et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt.
3 Non, dico vobis ; sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
Non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis.
4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos ; putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem ?
Sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem.
5 Non, dico vobis ; sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
Non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis.
6 Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.
Dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit.
7 Dixit autem ad cultorem vineæ : Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio ; succide ergo illam ; ut quid etiam terram occupat ?
Dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat.
8 At ille respondens, dicit illi : Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora ;
At ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora.
9 Et siquidem fecerit fructum ; sin autem, in futurum succides eam.
Et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam.
10 Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
11 Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere.
12 Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
Quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua.
13 Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
Et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum.
14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ : Sex dies sunt, in quibus oportet operari ; in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
Respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati.
15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare ?
Respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare.
16 Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
Hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati.
17 Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus ; et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo.
Et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo.
18 Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud ?
Dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud.
19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum ; et crevit, et factum est in arborem magnam ; et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.
Simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius.
20 Et iterum dixit : Cui simile æstimabo regnum Dei ?
Et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei.
21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.
Simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum.
22 Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem.
23 Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :
Ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos.
24 Contendite intrare per angustam portam ; quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.
Contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt.
25 Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis ; et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis.
Cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis.
26 Tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
Tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti.
27 Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis ; discedite a me, omnes operarii iniquitatis.
Et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis.
28 Ibi erit fletus, et stridor dentium, cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras.
29 Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno Dei.
Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
30 Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
Et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi.
31 In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc, quia Herodes vult te occidere.
In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere.
32 Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor.
Et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor.
33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare ; quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem.
34 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti !
Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti.
35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.
Ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.