24 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata ;
Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata.
2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
Et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.
Et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. 3 Et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu.
4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?
Cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis.
6 Non est hic, sed surrexit ; recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,
Non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset.
7 Dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
Dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere.
8 Et recordatæ sunt verborum ejus.
Et recordatae sunt verborum eius.
9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus.
10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.
Erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec.
11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista ; et non crediderunt illis.
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis.
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit, secum mirans quod factum fuerat.
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat.
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus.
14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.
Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant.
15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent, et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis ;
Et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis.
16 Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?
Et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes.
18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ?
Et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus.
19 Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo ;
Quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.
20 Et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum.
Et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum.
21 Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel ; et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.
Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt.
22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,
Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum.
23 Et, non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
Et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere.
24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum ; et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt.
25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum, in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !
Et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae.
26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
Nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam.
27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quæ de ipso erant.
Et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant.
28 Et appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire.
Et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire.
29 Et coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
Et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis.
30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
Et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.
31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum ; et ipse evanuit ex oculis eorum.
Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum.
32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?
Et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas.
33 Et surgentes eadem hora, regressi sunt in Jerusalem ; et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant.
34 Dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
Dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni.
35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via ; et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis ; ego sum, nolite timere.
Dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere.
37 Conturbati vero, et conterriti, existimabant se spiritum videre.
Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre.
38 Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?
Et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra.
39 Videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
Videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere.
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
Et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes.
41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid, quod manducetur ?
Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur.
42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis.
At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis.
44 Et dixit ad eos : Hæc sunt verba, quæ locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et psalmis de me.
Et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me.
45 Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas,
Tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas.
46 Et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die ;
Et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia.
47 Et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma.
48 Vos autem testes estis horum.
Vos autem estis testes horum.
49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
Et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto.
50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
Eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis.
51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.
Et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum.
52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno ;
Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno.
53 Et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.