Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Marcum

(Versiculus)

1 INITIUM Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.

Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.

2 Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

Sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam.

3 Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.

Vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius.

4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.

Fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.

5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.

Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.

6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas, et mel silvestre edebat.

Et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat.

7 Et prædicabat, dicens : Venit fortior post me ; cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.

Et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius.

8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.

Ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.

9 Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ ; et baptizatus est a Joanne in Jordane.

Et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne.

10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tanquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso.

11 Et vox facta est de cælis : Tu es filius meus dilectus, in te complacui.

Et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui.

12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.

Et statim Spiritus expellit eum in desertum.

13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus ; et tentabatur a Satana ; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

Et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi.

14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,

Postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei.

15 Et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei ; pœnitemini, et credite Evangelio.

Et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio.

16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores)

Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores.

17 Et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

Et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum.

18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.

Et protinus relictis retibus secuti sunt eum.

19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi ;

Et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia.

20 Et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.

Et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum.

21 Et ingrediuntur Capharnaum ; et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.

Et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos.

22 Et stupebant super doctrina ejus ; erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.

Et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.

23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo ; et exclamavit, dicens :

Et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit.

24 Quid nobis, et tibi, Jesu Nazarene ; venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.

Dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei.

25 Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.

25 Et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine.

26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.

Et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo.

27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? Quænam doctrina hæc nova ? Quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.

Et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei.

28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.

Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae.

29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, et Andreæ cum Jacobo, et Joanne.

Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne.

30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans ; et statim dicunt ei de illa.

Decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa.

31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus ; et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

Et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis.

32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes ;

Vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes.

33 Et erat omnis civitas congregata ad januam.

Et erat omnis civitas congregata ad ianuam.

34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

Et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum.

35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.

Et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat.

36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.

Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant.

37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.

Et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te.

38 Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem ; ad hoc enim veni.

Et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni.

39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

Et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens.

40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.

Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare.

41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam ; et tangens eum, ait illi : Volo : Mundare.

Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare.

42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

Et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est.

43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum ;

Et comminatus ei statim eiecit illum.

44 Et dicit ei : Vide nemini dixeris ; sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.

Et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis.

45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

At ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit