Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Marcum

(Versiculus)

10 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem ; et conveniunt iterum turbæ ad eum ; et sicut consueverat, iterum docebat illos.

Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos.

2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere ? tentantes eum.

Et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum.

3 At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?

At ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses.

4 Qui dixerunt : Moyses permisit libellum, repudii scribere, et dimittere.

Qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere.

5 Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud ;

Quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.

6 Ab initio autem creaturæ masculum, et feminam fecit eos Deus.

Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus.

7 Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit ad uxorem suam ;

Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam.

8 Et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.

Et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro.

9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

Quod ergo Deus iunxit homo non separet.

10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.

Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum.

11 Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.

Et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam.

12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.

Et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur.

13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.

Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus.

14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos ; talium enim est regnum Dei.

Quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei.

15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.

Amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud.

16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

Et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos.

17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?

Et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam.

18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? Nemo bonus, nisi unus Deus.

Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus.

19 Præcepta nosti : Ne adulteres, Ne occidas, Ne fureris, Ne falsum testimonium dixeris, Ne fraudum feceris, Honora patrem tuum et matrem.

Praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem.

20 At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.

Et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea.

21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest ; vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo ; et veni, sequere me.

Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me.

22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens ; erat enim habens multas possessiones.

Qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas.

23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !

Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt.

24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !

Discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire.

25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.

Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.

26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?

Qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri.

27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum ; omnia enim possibilia sunt apud Deum.

Et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum.

28 Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.

Coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.

29 Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me, et propter Evangelium,

Respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium.

30 Qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc ; domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.

Qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam.

31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi.

32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam ; et præcedebat illos Jesus, et stupebant ; et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere, quæ essent ei eventura.

Erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura.

33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius Hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ;

Quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus.

34 Et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum ; et tertia die resurget.

Et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget.

35 Et accedunt ad eum Jacobus, et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.

Et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis.

36 At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?

At ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis.

37 Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.

Et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.

38 Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis ; potestis bibere calicem, quem ego bibo ; aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?

Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari.

39 At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini ;

At illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini.

40 Sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est.

41 Et audientes decem cœperunt indignari de Jacobo, et Joanne.

Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne.

42 Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis ; et principes eorum potestatem habent ipsorum.

Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum.

43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister ;

Non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister.

44 Et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.

Et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus.

45 Nam et Filius Hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis.

46 Et veniunt Jericho ; et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.

Et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.

47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu Fili David, miserere mei.

Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei.

48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.

Et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei.

49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto ; surge, vocat te.

Et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te.

50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

Qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum.

51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.

Et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam.

52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit