Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Marcum

(Versiculus)

14 Erat autem Pascha et Azyma post biduum ; et quærebant summi sacerdotes, et scribæ, quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.

Erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent.

2 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

Dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi.

3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi, et fracto alabastro, effudit super caput ejus.

Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius.

4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?

Erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est.

5 Poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.

Poterat enim unguentum istud plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam.

6 Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me ;

Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me.

7 Semper enim pauperes habetis vobiscum ; et cum volueritis, potestis illis benefacere ; me autem non semper habetis.

Semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis.

8 Quod habuit hæc, fecit ; prævenit ungere corpus meum in sepulturam.

Quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam.

9 Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.

Amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius.

10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.

Et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis.

11 Qui audientes gavisi sunt ; et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.

Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet.

12 Et primo die Azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?

Et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha.

13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem ; et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans, sequimini eum ;

Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum.

14 Et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?

Et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem.

15 Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum ; et illic parate nobis.

Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis.

16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem ; et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

Et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha.

17 Vespere autem facto, venit cum duodecim.

Vespere autem facto venit cum duodecim.

18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.

Et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum.

19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?

At illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego.

20 Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

Qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino.

21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi, per quem Filius Hominis tradetur ; bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille.

22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem ; et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.

Et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum.

23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis ; et biberunt ex illo omnes.

Et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes.

24 Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.

Et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur.

25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

Amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei.

26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.

Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.

27 Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista ; quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.

Et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves.

28 Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam.

Sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam.

29 Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te ; sed non ego.

Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego.

30 Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.

Et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus.

31 At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

At ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant.

32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.

Et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem.

33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum ; et cœpit pavere, et tædere.

Et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere.

34 Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem ; sustinete hic, et vigilate.

Et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate.

35 Et cum processisset paululum, procidit super terram ; et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora ;

Et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora.

36 Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod ego volo, sed quod tu.

Et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu.

37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?

Et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare.

38 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.

Vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma.

39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens :

Et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens.

40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes, (erant enim oculi eorum gravati) et ignorabant quid responderent ei.

Et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei.

41 Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit ; venit hora ; ecce Filius Hominis tradetur in manus peccatorum.

Et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum.

42 Surgite, eamus ; ecce qui me tradet, prope est.

Surgite eamus ecce qui me tradit prope est.

43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes, unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis, et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.

Et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus.

44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.

Dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite.

45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi ; et osculatus est eum.

Et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum.

46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.

At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.

47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.

Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.

48 Et respondens Jesus, ait illis : tanquam ad latronem existis cum gladiis, et lignis comprehendere me ?

Et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me.

49 Quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ.

Cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae.

50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.

Tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt.

51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.

Adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum.

52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.

At ille reiecta sindone nudus profugit ab eis.

53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem ; et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores.

Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores.

54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis ; et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.

Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.

55 Summi vero sacerdotes, et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.

Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant.

56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum ; et convenientia testimonia non erant.

Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant.

57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :

Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes.

58 Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.

Quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo.

59 Et non erat conveniens testimonium illorum.

Et non erat conveniens testimonium illorum.

60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea, quæ tibi objiciuntur ab his ?

Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his.

61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?

Ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti.

62 Jesus autem dixit illi : Ego sum ; et videbitis Filium Hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.

Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli.

63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?

Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes.

64 Audistis blasphemiam ; quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

Audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.

65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza ; et ministri alapis eum cædebant.

Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant.

66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis ;

Et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis.

67 Et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.

Et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras.

68 At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.

At ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit.

69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.

Rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est.

70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui adstabant, dicebant Petro : Vere ex illis es ; nam et Galilæus es.

At ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es.

71 Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.

Ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis.

72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Jesus : Prius quam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.

Et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit