14 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu ;
In illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu.
2 Et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista ; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
Et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo.
3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum ; et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui.
4 Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.
Dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam.
5 Et volens illum occidere, timuit populum ; quia sicut prophetam eum habebant.
Et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant.
6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi ;
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi.
7 Unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
8 At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.
At illa a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae.
9 Et contristatus est rex ; propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
Et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari.
10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.
Misitque et decollavit Iohannem in carcere.
11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
Et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae.
12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud ; et venientes nuntiaverunt Jesu.
Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu.
13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum ; et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
Quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
Et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum.
15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit ; dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas.
16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire ; date illis vos manducare.
Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare.
17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes, et duos pisces.
Responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.
Qui ait eis adferte illos mihi huc.
19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
Et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis.
20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
Et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus, quinque millia virorum, exceptis mulieribus, et parvulis.
Manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis.
22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
Et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas.
23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi ;
Et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi.
24 Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus ; erat enim contrarius ventus.
Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus.
25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.
26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt.
27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam ; ego sum, nolite timere.
Statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere.
28 Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
Respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas.
29 At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.
At ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum.
30 Videns vero ventum validum, timuit ; et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.
Videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac.
31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum ; et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?
Et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare.
32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
Et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus.
33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.
Qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es.
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
Et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar.
35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes.
Et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes.
36 Et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
Et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.