17 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum ;
Et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
2 Et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol ; vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.
Et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
3 Et ecce apparuerunt illis Moyses, et Elias cum eo loquentes.
Et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes.
4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse ; si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum.
5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui ; ipsum audite.
Adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi bene conplacuit ipsum audite.
6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
7 Et accessit Jesus, et tetigit eos ; dixitque eis : Surgite, et nolite timere.
Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et nolite timere.
8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.
Levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Iesum.
9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius Hominis a mortuis resurgat.
Et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis resurgat.
10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt quod Eliam oporteat primum venire ?
Et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribae dicunt quod Heliam oporteat primum venire.
11 At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia ;
At ille respondens ait eis Helias quidem venturus est et restituet omnia.
12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius Hominis passurus est ab eis.
Dico autem vobis quia Helias iam venit et non cognoverunt eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt sic et Filius hominis passurus est ab eis.
13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
Tunc intellexerunt discipuli quia de Iohanne Baptista dixisset eis.
14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur ; nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam ;
Et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.
15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
Et obtuli eum discipulis tuis et non potuerunt curare eum.
16 Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.
Respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me.
17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
Et increpavit ei Iesus et exiit ab eo daemonium et curatus est puer ex illa hora.
18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum.
19 Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
Dicit illis propter incredulitatem vestram amen quippe dico vobis si habueritis fidem sicut granum sinapis dicetis monti huic transi hinc et transibit et nihil inpossibile erit vobis.
20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem, et jejunium.
Hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium.
21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius Hominis tradendus est in manus hominum ;
Conversantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus Filius hominis tradendus est in manus hominum.
22 Et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
Et occident eum et tertio die resurget et contristati sunt vehementer.
23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ?
Et cum venissent Capharnaum accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt magister vester non solvit didragma.
24 Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? A filiis suis, an ab alienis ?
Ait etiam et cum intrasset domum praevenit eum Iesus dicens quid tibi videtur Simon reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum a filiis suis an ab alienis.
25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.
Et ille dixit ab alienis dixit illi Iesus ergo liberi sunt filii.
26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum ; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle ; et aperto ore ejus, invenies staterem ; illum sumens, da eis pro me, et te.
Ut autem non scandalizemus eos vade ad mare et mitte hamum et eum piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies staterem illum sumens da eis pro me et te.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.