Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Matthæum

(Versiculus)

21 Et cum appropinquassent Jerosolymis et venissent Bethphage ad montem Oliveti ; tunc Jesus misit duos discipulos,

Et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos.

2 Dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea ; solvite, et adducite mihi ;

Dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et adducite mihi.

3 Et siquis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet ; et confestim dimittet eos.

Et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos.

4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem ;

Hoc autem factum est ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem.

5 Dicite filiæ Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.

Dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis.

6 Euntes autem discipuli, fecerunt sicut præcepit illis Jesus.

Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Iesus.

7 Et adduxerunt asinam, et pullum ; et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

Et adduxerunt asinam et pullum et inposuerunt super eis vestimenta sua et eum desuper sedere fecerunt.

8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via ; alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via ;

Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via.

9Turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David ; benedictus, qui venit in nomine Domini ; hosanna in altissimis.

Turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus est in nomine Domini osanna in altissimis.

10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas dicens ; Quis est hic ?

Et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas dicens quis est hic.

11 Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.

Populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae.

12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes, et ementes in templo ; et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit ;

Et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit.

13 Et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur ; vos autem fecistis illam speluncam latronum.

Et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum.

14 Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo ; et sanavit eos.

Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit eos.

15 Videntes autem principes sacerdotum, et scribæ mirabilia, quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David ; indignati sunt,

Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt.

16 Et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique : numquam legistis : Quia ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem ?

Et dixerunt ei audis quid isti dicant Iesus autem dicit eis utique numquam legistis quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem.

17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ; ibique mansit.

Et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit.

18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

Mane autem revertens in civitatem esuriit.

19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam ; et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.

Et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea.

20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?

Et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit.

21 Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.

Respondens autem Iesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non haesitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et iacta te in mare fiet.

22 Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.

Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes accipietis.

23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem, principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? Et quis tibi dedit hanc potestatem ?

Et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem.

24 Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem ; quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.

Respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.

25 Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :

Baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi.

26 Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam ; omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.

Si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam.

27 Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.

Et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.

28 Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.

Quid autem vobis videtur homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit fili vade hodie operare in vinea mea.

29 Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.

Ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit.

30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :

Accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit.

31 Quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani, et meretrices præcedent vos in regnum Dei.

Quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei.

32 Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei ; publicani autem et meretrices crediderunt ei ; vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

Venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei.

33 Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

Aliam parabolam audite homo erat pater familias qui plantavit vineam et sepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est.

34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.

Cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius.

35 Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.

Et agricolae adprehensis servis eius alium ceciderunt alium occiderunt alium vero lapidaverunt.

36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.

Iterum misit alios servos plures prioribus et fecerunt illis similiter.

37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.

Novissime autem misit ad eos filium suum dicens verebuntur filium meum.

38 Agricolæ autem videntes filium, dixerunt intra se : Hic est hæres ; venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.

Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem eius.

39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.

Et adprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.

40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?

Cum ergo venerit dominus vineae quid faciet agricolis illis.

41 Aiunt illi : Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.

Aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis.

42 Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?

Dicit illis Iesus numquam legistis in scripturis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris.

43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.

44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur ; super quem vero ceciderit, conteret eum.

Et qui ceciderit super lapidem istum confringetur super quem vero ceciderit conteret eum.

45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.

Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius cognoverunt quod de ipsis diceret.

46 Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.

Et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut prophetam eum habebant.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit