26 Et factum est ; cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :
Et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis.
2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius Hominis tradetur ut crucifigatur.
Scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas ;
Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas.
4 Et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
Et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent.
5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo.
6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi.
7 Accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
Accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis.
8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?
Videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec.
9 Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
Potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus.
10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me ;
Sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me.
11 Nam semper pauperes habetis vobiscum ; me autem non semper habetis.
Nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis.
12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum ; ad sepeliendum me fecit.
Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit.
13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.
Amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius.
14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum ;
Tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum.
15 Et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos.
16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
Et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet.
17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?
Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha.
18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
At Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis.
19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha.
20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis.
21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
Et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est.
22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?
Et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine.
23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
At ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet.
24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo ; væ autem homini illi, per quem Filius Hominis tradetur; bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille.
25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
Respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti.
26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite ; hoc est corpus meum.
Autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum.
27 Et accipiens calicem gratias egit ; et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes.
28 Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.
29 Dico autem vobis ; non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti.
31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
Tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis.
32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
Postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam.
33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
Respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor.
34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis.
Ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis.
35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt.
36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
Tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem.
37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mæstus esse.
Et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse.
38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem ; sustinete hic, et vigilate mecum.
Tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum.
39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste ; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu.
40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?
Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum.
41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma.
42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua.
43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes ; erant enim oculi eorum gravati.
Et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati.
44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
Et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens.
45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite ; ecce appropinquavit hora, et Filius Hominis tradetur in manus peccatorum.
Tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum.
46 Surgite, eamus ; ecce appropinquavit qui me tradet.
Surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit.
47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis, et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
Adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi.
48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
Qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum.
49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
Et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum.
50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
Dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum ; omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt.
53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?
An putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum.
54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?
Quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri.
55 In illa hora dixit Jesus turbis : tanquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
In illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis.
56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt.
57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.
At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant.
58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem.
59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent ;
Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent.
60 Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
Et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes.
61 Et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere Templum Dei, et post triduum reædificare illud.
Et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud.
62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?
Et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur.
63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti : verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium Hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
Dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli.
65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit ; quid adhuc egemus testibus ? Ecce nunc audistis blasphemiam ;
Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam.
66 Quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.
Quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis.
67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
Tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt.
68 Dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
Dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit.
69 Petrus vero sedebat foris in atrio ; et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras.
70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.
At ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis.
71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.
Exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno.
72 Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.
Et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem.
73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es ; nam et loquela tua manifestum te facit.
Et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit.
74 Tunc cœpit detestari, et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
Tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit.
75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
Et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.