28 Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
Vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum.
2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo ; et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum ;
Et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.
3 Erat autem aspectus ejus sicut fulgur ; et vestimentum ejus sicut nix.
Erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix.
4 Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos ; scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis ;
Respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis.
6 Non est hic ; surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum, ubi positus erat Dominus.
Non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus.
7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus, quia surrexit ; et ecce præcedit vos in Galilæam ; ibi eum videbitis ; ecce prædixi vobis.
Et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis.
8 Et exierunt cito de monumento cum timore, et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
Et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius.
9 Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
Et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
10 Tunc ait illis Jesus : Nolite timere. Ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam, ibi me videbunt.
Tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt.
11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quæ facta fuerant.
Quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant.
12 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes :
Et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus.
13 Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
Dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus.
14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
Et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus.
15 At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
At illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem, ubi constituerat illis Jesus.
Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus.
17 Et videntes eum, adoraverunt ; quidam autem dubitaverunt.
Et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt.
18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra ;
Et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
19 Euntes ergo docete omnes gentes ; baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti ;
Euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
20 Docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis ; et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.