3 Quid ergo amplius Judæo est ? Aut quæ utilitas circumcisionis ?
Quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis.
2 Multum per omnem modum ; primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
Multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt, numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.
Quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit.
4 Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
Est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris.
5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?
Si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram.
6 (secundum hominem dico.) Absit ; alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?
Secundum hominem dico absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum.
7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tanquam peccator judicor ?
Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor.
8 Et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona ? Quorum damnatio justa est.
Et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est.
9 Quid ergo ? Præcellimus eos ? Nequaquam ; causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,
Quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse.
10 Sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam.
Sicut scriptum est quia non est iustus quisquam.
11 Non est intelligens, non est requirens Deum.
Non est intellegens non est requirens Deum.
12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum.
13 Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant ; venenum aspidum sub labiis eorum.
Sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum.
14 Quorum os maledictione et amaritudine plenum est.
Quorum os maledictione et amaritudine plenum est.
15 Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.
Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.
16 Contritio, et infelicitas in viis eorum.
Contritio et infelicitas in viis eorum.
17 Et viam pacis non cognoverunt.
Et viam pacis non cognoverunt.
18 Non est timor Dei ante oculos eorum.
Non est timor Dei ante oculos eorum.
19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo,
Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo.
20 Quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo ; per legem enim cognitio peccati.
Quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati.
21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata a lege et prophetis.
Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis.
22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes qui credunt in eum ; non enim est distinctio,
Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio.
23 Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
Omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei.
24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,
Iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu.
25 Quem proposuit Deus propitiationem, per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ, propter remissionem præcedentium delictorum,
Quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum.
26 In sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore ; ut sit ipse Justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
In sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu.
27 Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non ; sed per legem fidei.
Ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei.
28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
29 An Judæorum Deus tantum ? Nonne et gentium ? Imo et gentium.
An Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium.
30 Quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
Quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
31 Legem ergo destruimus per fidem ? Absit ; sed legem statuimus.
Legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.