6 Quid ergo dicemus ? Permanebimus in peccato ut gratia abundet ?
Quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet.
2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?
Absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo.
3 An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?
An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus.
4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus.
5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus ;
Si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus.
6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
Hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato.
7 Qui enim mortuus est justificatus est a peccato.
Qui enim mortuus est iustificatus est a peccato.
8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo.
Si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo.
9 Scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.
Scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur.
10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel ; quod autem vivit, vivit Deo.
Quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo.
11 Ita et vos existimate, vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu. Domino nostro.
Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu.
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus.
Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius.
13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato ; sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiæ Deo.
Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.
14 Peccatum enim vobis non dominabitur, non enim sub lege estis, sed sub gratia.
Peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia.
15 Quid ergo ? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.
Quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit.
16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?
Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam.
17 Gratias autem Deo, quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis !
Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis.
18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ,
Liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae.
19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati, ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.
Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem.
20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.
Cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae.
21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est.
Quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est.
22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem ; finem vero vitam æternam.
Nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam.
23 Stipendia enim peccati, mors ; gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu, Domino nostro.
Stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.