Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Final

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Romanos

(Versiculus)

16 Commendo autem vobis Phœbem, sororem nostram, quæ est in ministerio Ecclesiæ quæ est in Cenchris,

Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris.

2 Ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis, et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit ; etenim ipsa quoque adstitit multis, et mihi ipsi.

Ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi.

3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu ;

Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu.

4 (Qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ Ecclesiæ gentium) ;

Qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium.

5 Et domesticam Ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.

Et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo.

6 Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.

Salutate Mariam quae multum laboravit in vobis.

7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.

Salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo.

8 Salutate Ampliatum, dilectissimum mihi in Domino.

Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.

9 Salutate Urbanum, adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn, dilectum meum.

Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum.

10 Salutate Apellen, probum in Christo.

Salutate Apellen probum in Christo.

11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem, cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino,

Salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino.

12 Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.

Salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino.

13 Salutate Rufum, electum in Domino ; et matrum ejus, et meam.

Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam.

14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt fratres.

Salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres.

15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt sanctos.

Salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos.

16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes Ecclesiæ Christi.

Salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi.

17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.

Rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis.

18 Hujuscemodi enim Christo, Domino nostro, non serviunt, sed suo ventri ; et per dulces sermones, et benedictiones, seducunt corda innocentium.

Huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.

19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est ; gaudeo igitur in vobis ; sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.

Vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo.

20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter ! Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum !

Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum.

21 Salutat vos Timotheus, adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater, cognati mei.

Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.

22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam in Domino.

Saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino.

23 Salutat vos Gaius, hospes meus, et universæ Ecclesia. Salutat vos Erastus, arcarius civitatis, et Quartus, frater.

Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater.

24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.

[Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen.]

25 Ei autem qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti,

Ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti.

26 (Quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum, secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti ;

Quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito.

27 Soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in secula seculorum. Amen.

Solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit