1 Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus quæ sunt in dispersione, salutem.
Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem.
2 Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis,
Omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis.
3 Scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.
Scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur.
4 Patientia autem opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.
Patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei.
Si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei.
6 Postulet autem in fide nihil hæsitans ; qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur ;
Postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur.
7 Non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
Vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis.
9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua ;
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua.
10 Dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit.
Dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit.
11 Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit ; ita et dives in itineribus suis marcescet.
Exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet.
12 Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.
Beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se.
13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur ; Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat.
Nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat.
14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
Unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus.
15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum ; peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
Dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem.
16 Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
Nolite itaque errare fratres mei dilectissimi.
17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.
Voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius.
19 Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram ;
Scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram.
20 Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
Ira enim viri iustitiam Dei non operatur.
21 Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
Propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras.
22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos.
Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos.
23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo ;
Quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo.
24 Consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
Consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit.
25 Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.
Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit.
26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
Si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio.
27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc seculo.
Religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.