5 Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.
Age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis.
2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt ; et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
Divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
3 Aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
Aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus.
4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit.
5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra, in die occisionis.
Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
6 Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.
Addixistis occidistis iustum non resistit vobis.
7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
Patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum.
8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.
Patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit.
9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
Nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit.
10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.
Exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
11 Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est et miserator.
Ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator.
12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum ; sit autem sermo vester : Est, est ; Non, non ; ut non sub judicio decidatis.
Ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis.
13 Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat.
Tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat.
14 Infirmatur quis in vobis ? Inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini ;
Infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini.
15 Et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus ; et si in peccatis sit, remittentur ei.
Et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei.
16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini ; multum enim valet deprecatio justi assidua.
Confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua.
17 Elias homo erat similis nobis passibilis ; et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex.
18 Et rursum oravit, et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
Et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum.
19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum,
Fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum.
20 Scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
Scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.