3 Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse ;
Admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse.
2 Neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
Neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
Eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem.
4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris, nostri Dei,
Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei.
5 Non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti,
Non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti.
6 Quem effudit in nos abunde per Jesum Christum, Salvatorem nostrum ;
Quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum.
7 Ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
Ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae.
8 Fidelis sermo est, et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona et utilia hominibus.
Fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus.
9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita ; sunt enim inutiles, et vanæ.
Stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae.
10 Hæreticum hominem, post unam et secundam correptionem, devita ;
Hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita.
11 Sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
Sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus.
12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim, ibi enim statui hiemare.
Cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare.
13 Zenam legisperitum, et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit ;
Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit.
14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi.
Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi.
15 Salutant te qui mecum sunt omnes ; saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
Salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.