4 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores, mysteriorum Dei.
Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.
2 Hic jam quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.
Hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
3 Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die ; sed neque meipsum judico.
Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico.
4 Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum ; qui autem judicat me Dominus est.
Nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est.
5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium ; et tunc laus erit unicuique a Deo.
Itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo.
6 Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos, ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
Haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio.
7 Quis enim te discernit ? Quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
Quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis.
8 Jam saturati estis, jam divites facti estis ; sine nobis regnastis, et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnemus !
Iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus.
9 Puto enim quod Deus nos apostolos novissimos ostendit, tanquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus,
Puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.
10 Nos stulti propter Christum ; vos autem prudentes in Christo ; nos infirmi, vos autem fortes ; vos nobiles, nos autem ignobiles.
Nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles.
11 Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus ;
Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus.
12 Et laboramus operantes manibus nostris ; maledicimur et benedicimus ; persecutionem patimur, et sustinemus ;
Et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus.
13 Blasphemamur, et obsecramus ; tanquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsimus usque adhuc.
Blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc.
14 Non ut confundam vos, hæc scribo ; sed ut filios meos carissimos moneo.
Non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo.
15 Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
Nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui.
16 Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
Rogo ergo vos imitatores mei estote.
17 Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino, qui vos commonefaciet vias meas, quæ sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni Ecclesia doceo.
Ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo.
18 Tanquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
Tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam.
19 Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit ; et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.
Veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem.
20 Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
Non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute.
21 Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?
Quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.